MULTO seu Muto

MULTO seu Muto
MULTO seu Muto
apud recentiores, vervex dicitur, Gallis Mouton. Unde Multones seu Mutones, moneta aurea Franciae Regum, in quibus efficti, Agnus Dei, uti vulgo vocant, seu agnus lanatus cum crucicula, quosque inde Denarios vel Florenos ad Agnum, appellabant Galli, Deniers, Florins a l'aignel vel Moutons. Cuiusmodi nummos post proelium demum Pictavense, primum cusos vult Froissardus Vol. 1. c. 171. Verum longe prius id factum esse, inde patet, quod legitur Parlamentum Parisiense erga Regem Philippum Pulchrum potissimum in stituisse, ut monetae Francicae ad probitatem et valorem reducerentur, quibus erant sub S. Ludovico, atque adeo Mutones aurei, ad 5. solidorum pretium, uti sub eodem Rege erant. Imo altius eorum originem Peirescius arcessit, qui a Regibus cusos existimat, vigentibus contra Albigenses bellis, in quibus praecipua Crucesignatorum vexilla eo ipso Agnô Dei insignita erant, qui inde pro insignibus toti Franciae Clero et compluribus Ecclesiis Cathedralibus ac Collegialibus mansit, at que adeo ipsi urbi Tolosanae, ex quo in eorundem Crucesignatorum potestatem devenit, servatâ tamen eius, quam in insignibus gestabant Comites Tolosani, figurâ. Hinc itaque colligit Vir magnus, cusas hâc imagine monetas, quibus militum stipendia exsolverentur etc. Idem vero monetae in Flandria quoque obtinuisse, docet Tillius de Pactis inter Francos et Anglos, sub A. C. 1351. et 1361. ubi Mutonum Flandrensium meminit. Sed et Hispanis suos fuisse Agnos Dei, refert Covarruvias et Mariana: quorum is de Veterum nummis collatione c. 5. num. 9. Ante eundem, inquit, Henricum III. hisce in regnis habuit cursum moneta nuncupata Agnus Dei, quae initio valebat Maravedinum: deinde percussa fuit ex tam infima materia, ut saltem valuerit unum coronatum vulgo Cornade etc. apud Car. du Fresne in Glossar, Vide quoque supra in voce Agnus Dei et infra in Muto.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • SATURNUS — Oceani ac Tethyos fil. Plato in Tinaeo: Γῆς τε καὶ Οὐρανοῦ παῖδες Ω᾿κεανός τε καὶ Τηθὺς ἐγενέςθ ην, ἐκ τούτων δὲ Φόρκυχ τε καὶ Κρόνος, καὶ Ρ῾έα, καὶ ὅσοι μετὰ τούτων. At Hesiod. in ortu Deorum, v. 44. cum Caeli uxorem Terram fuisse cecinisset,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”